monumenta.ch > Lucanus > bavPal.lat.1684.74 > sectio 8 > sectio 154 > csg864.154 > bnf6797.163 > bavPal.lat.1683.24 > bnf6797.177 > VII. DE SITV BETHLEEM ET LOCIS IBIDEM SANCTIS. > sectio 693 > sectio 148 > sectio 11 > sectio 667 > bnf6795.130 > sectio 50 > sectio 519 > sectio 425 > sectio 640 > sectio 5 > sectio 175 > sectio 667 > sectio 286 > sectio 412 > sectio 414 > habCod.Guelf.41.1Aug.2°.27 > sectio 41 > T
Beda, De Nominibus Locorum, S <<<    

Beda Venerabilis, De Nominibus Locorum, T

1 Tarsus, civitas metropolis Ciliciae provinciae, Paulo Apostolo gloriosa.
2 Theatrum, locus a spectaculo vocabulum mutuans, quod in eo populus desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur.
3 Thessalonica, civitas Macedoniae.
4 Thyathira, civitas Lydiae, quae est provincia Asiae, templo quondam Aesculapii famosa. Cuius civis erat illa Lydia porphyropolis, id est, purpurae venditrix, quae in Philippis fidem Christi suscepit.
5 Tyrus, metropolis Phoenicis in tribu Nephthalim, vigesimo prope milliario a Caesarea Philippi. Haec quondam insula fuit praealto mari septingentis passibus divisa, sed ab Alexandro terrae continens facta est, propter expugnationem multis in brevi freto aggeribus comportatis. Cuius maxime nobilitas conchylio atque purpura constat.
6 Troas, civitas Asiae maritima, eadem Antigonia dicta.
Beda Venerabilis HOME